Praecipuum curriculum

Schola nova privatum est paedagogium, anno 1995 in Brabantia Vallonensi conditum, cui nullis sumptibus res publica suppeditat.
Qui scholae praesunt studiorum rationem ita disposuerunt, ut ibi discipuli iam inde ab octavo aetatis anno usque ad duodevicesimum, cum in ludo litterario tum in lyceo ad humanitatem informari possint.
Schola haec nova quindecim hisce annis inde dignitatem et famam sibi collegit, quod ratio, qua magistri ibi utuntur, praesertim in litteris Graecis et Latinis innititur colendis. Qua via, cum per saecula et hominum aetates efficacem se praestiterit optimaque dederit sui documenta, nulla est causa cur pueros et adulescentulos qui nunc sunt orbemus; neque est cur turpiter neglectum iaceat hoc institutionis genus, unde aliqua fortasse spes huic nostro mundo affulgeat.

Qui igitur Scholam hanc novam instituerunt, illum potissimum sibi praestituerunt finem, ut ad humanitatem informarent iuvenes qui rerum periti evaderent, qui pluribus linguis loqui facile possent, quique ad cogitandum valerent tum animi affectu tum ingenii viribus usi; qui praeterea cum cultus litterasque antiquorum callerent probeque suarum radicum conscii sibi essent, ceteris hominibus gentibusque eorumque diversis moribus animo libero et aperto sese praeberent.

Magistri, qui in Schola nova docent, flagrant studio tradendi suas disciplinas, quas apprime callent, munusque iuvenes instituendi et educandi vehementer diligunt maximique faciunt; discipulorum parentes vero omnium rerum, quae in schola fiunt, participes esse solent.


De linguis modernioribus

Omnes et singuli discipuli inde a ludo litterario sermonis Batavici et Anglici scholas audire solent a magistris habitas, qui cum lacte nutricis has linguas suxerunt. Praeterea regionum terrestrium scientia terrarumque descriptio necnon pingendi sculpendique artium historia omnino Batavice traduntur.
Proponuntur insuper extra tempora ordinariis praelectionibus dispertita, etiam plurima linguarum curricula, quae omnibus patent.


De ceteris artibus

Plures etiam sessiones proponuntur ad artes varias (pingendi, canendi, sculpendi, etc.) pertinentes, quae Scholae Novae discipulis plerumque gratuito offeruntur, nonnumquam etiam alienis.


De concentibus

Publice quotannis symphoniacorum monodiariorumve eduntur concentus in Scholae Novae auditorio, quorum fautores plures fiunt in dies.
His praeterea Scholae Novae discipuli excitantur ad modos musicos in praesentia audiendos et erudiuntur variis artium musicarum generibus necnon nova saepe genera atque instrumenta musica comperiunt.

Indicem inspice

La devise Schola Nova Otium sine litteris mors est et vivi hominis sepultura

L. Annaei Senecae iunioris
Io saeculo p.C.n



Quatre livres publiés
par Schola Nova

Schola Nova dans une émission de radio européenne : "Gaudeamus igitur – le latin vit et fait plaisir"

Avec Stéphane Feye, Wolfgang Jenniges, Guy Licoppe et Caroline Thuysbaert

Mardi 16 mai, 14:30 - À écouter ICI

Iubemus vos salvere, bienvenus à Radio Lingvistika! Pour beaucoup de contemporains, le latin est une langue morte, sans utilité dans notre temps. Certains se rappellent un bachotage morne de formes grammaticales – rosa, rosa, rosam, rosae, rosae, comme dans la chanson célèbre de Jacques Brel. Or, une petite école dans le Brabant Wallon montre le contraire: pour les professeurs et les élèves de la Schola nova à Incourt (à mi-chemin entre Louvain et Namur) le latin vit et fait plaisir. Nous présentons cette école et l'idée qui l'anime ainsi que le latin en général et les possibilités de l'apprendre et pratiquer à Bruxelles.

Pour toute demande de renseignement, inscription ou journée à l'essai, veuillez contacter info@scholanova.be, Caroline Thuysbaert (0474 53 96 31) ou Emmanuelle Dehareng (pour les primaires : 0472 37 98 32)

L'Avenir parle de nous !            Venez aimer notre page Facebook ! facebook.com/ScholaNova.Belgium            Visitez notre Revue de Presse pour plus d'informations.