Admissio

Aedes nostrae scholaeque omnibus patent.
Hinc typum ad nomen dandum deprome

Quanti instet :
385€ quoque mense (decies in anno) solvendi sunt. Familiis, quae plures habent liberos, minus solvendum est:
quae duo, 675€ quoque mense
quae tres, 900€ quoque mense
quae quattuor, 1025€ quoque mense
quae quinque, 1225€ quoque mense
Pretium hoc curriculum omne, quod e 28 horas hebdomadatim constat, omnia quae extra horas ad studium deputatas nostris in aedibus aguntur, et aliqua utensilia scholaria complectitur.
Ad nomen dandum oporter solvere et id, quod ad administrationem pertinet (75€), et pretium postremi mensis, Junii scilicet.

Opus fundatum, c.n. 'Humanitas Europae' quotannis discipulis quibusdam, qui inter 12 et 18 aetatis annum linguis litterisque Graecis et Latinis student, stipendium dat. Itaque nonnulli minus 100€ solventes in Schola Nova operam dant.
Praeterea eis quoque, qui curriculo nostra in Schola confecto operam studiis peregre dare avent, opus fundatum stipendium dat.

De Internatu :
Licet in aedibus Scholae Novae Lunae Martis Iovis diebus et cenare et pernoctare, quod pecunia soluta proponitur - 195€ quoque mense (decies in anno).
In Scholae Novae internatu insunt cubicula, quae aut uno aut duobus lectis praedita sunt, multa loca secreta necnon aula lusoria. Ei, qui arti musicae operam impendunt, aula Repetitionis, in qua est et clavile, uti fruique possunt. Licet etiam hospitio apud familiam quandam, quae regiones Scholae Novae propinquas incolat, teneri.

Numerus noster in domo argentaria :
IBAN : BE54 0682 2078 8797
BIC : GKCCBEBB


Horarium

Scholae hora 9h 00 matutina incohantur.
Et Mercurii et Veneris diebus scholae 12 h 45 finem habent ; ceteris vero 16 h 25.
Veneris diebus postmeridiano tempore discipuli ei, qui id cupiant, officinarum vel theatricarum vel de artibus partem inde ab 13 h 30 usque ad 15 h 30 capere possunt.

Scholæ Grex I Grex II Grex III Grex IV Grex V
 
de grammatica Latina 4 5 5 4 4
de lingua Latina ratione viva (1) 5 2 1 1 1
de lingua Graeca - 4 5 4 4
de mathematicis (2) 4 4 4 4 4
de lingua Francogallica 4 4 4 4 4
de analysi grammatica 1 - - - -
de historia rerum gestarum (3) 3 3 2 2 2
de biologia et chemia 1 1 1 2 2
de physica - - 1 1 1
de lingua Nederlandica (4) 3 3 3 3 3
English 1 1 2 2 2
de lectionibus (5) 1 1 - - -
de geographia 1 - - - -
de philosophia - - - 1 1
 
 

(1) Duae sunt viae ad Latine discendum
 – ratio illa viva, qua methodis Orbergiana et Assimil (cum disculo a discipulis conflato) nisos pueros adulescentesque Latine loquendo linguam litterasque aggredi nullo prorsus modo pudeat.
 – Methodus grammatica traditaque, qua linguam Latinam discant.

(2) In scholis de mathematicis programma, secundum quod senae horae illi disciplinae tribuendae sunt, sequentes materiem cum more tradito cum recentiore docemus.

(3) In schola de historia rerum gestarum quae antea, quae tum, quae denique facta sint secundum saeculorum decursum alumni discunt; primo enim anno Aegyptiis Graecis necnon Mesopotamicis; altero Romanis; tertio Mediaevalibus Latine; quarto modernis; quinto denique contemporaneis incumbitur.

(4) Quarto quintoque anno schola de historia artium Nederlandice auditur.

(5) Lectiones eo habentur, ut in operibus quibusdam, quae magna cum arte scripta sunt, legendis discipuli memoriam exerceant, nova melioraque mente concipiant, eorum denique, quae a cultu humano Europaeoque originem ducunt, scientiam augeant.

  • Odysseia Homeri et Equites Tabulae Rotundae primo
  • Geneseos et Exodi libri necnon ex Evangeliis illis quattuor unum altero anno leguntur.